monumenta.ch > Plinius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 98
{XXXI} Hortensiis omnibus fere singulae radices, ut raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita - silvestri minor -, et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen capillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo, aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatae sunt, ut graminis.